Hľadaný výraz: Mk 8,22-26, Preklad: Latinský - Nova Vulgata, Počet výsledkov: 1
22 Et veniunt Bethsaida. Et adducunt ei caecum et rogant eum, ut illum tangat. 23 Et apprehendens manum caeci eduxit eum extra vicum; et exspuens in oculos eius, impositis manibus ei, interrogabat eum: “ Vides aliquid? ”. 24 Et aspiciens dicebat: “ Video homines, quia velut arbores video ambulantes ”. 25 Deinde iterum imposuit manus super oculos eius; et coepit videre et restitutus est et videbat clare omnia. 26 Et misit illum in domum suam dicens: “ Nec in vicum introieris ”.

1

mail   print   facebook   twitter